- CATACUMBAE
- CATACUMBAEcoemeteria antiqua subterranea, prope et extra muros Romae, ad aliquot milliaria extensa a Christianis, ubi saepe degebant tempore persecutionum. Ut Calpeodii, Callisti, Praetextati, Priscillae, etc. coemeteria. In his habitâsse Urbanum Episcopum Romanum tradunt, Acta S. Caeciliae: ut et Euaristum, Vitâ S. Faustini et Iovitae Mart. num. 19. Vide Adonem in Chron. A. C. 364. Ordericum Vitalem, p. 355. 357. etc. Atque hinc Catacumba, pro quovis coemeterio, uti videre est apud Ioann. Diaconum in Episcop. Neapolitanis, in S. Fortunato. Vocis etymon quod attinet, videtur composita ex praepositione κατα, quam suam fecisse Latinos recentiores supra ostendim us et voce cumba. Cum enim eiusmodi polyandria et coemereria publica in cryptis et locis reconditis exstiterint, qucs istius aetatis Scriptores Cumbas vocabant, videtur locus hic Catacumbas, h. e. Ad Cumbas, ad cryptas vel ad valles appellatus esse. Et sane Martyrum sepulchra Romae vel haud procul ab Urbe, in cryptis et locis depressioribus, exstitisse, auctor est Hieronymus in Ezech. c. 14. ubi coemeteria Romana a se visa describens, Dum essem, inquit, Romae puer et a liberalibus studiis erudirer, solebam cum coeteris ----- diebus Dominicis sepulchra Apostolorum et martyrum circumire crebroque cryptas ingredi, quae in terrarum profunda defossae, ex utraque parte ingredientium, per parietes habent corpora sepultorum et ita obscura sunt omnia, ut propemodum illud Propheticum compleatur, Descendant in infernum viventes. Adde Prudentium in Passione S. Hippolyti Mart. et in Descript. Coemeterii Cyriacae in agro Verano, Romam item Subterran. l. 3. c. 12. et infra in voce Cumba.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.